Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.15.1 Cic. Fam. 15.15.4 (English) >>Cic. Fam. 15.16.1

15.15.3 nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus. tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses ; ego qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem 'currentem,' ut aiunt, 'incitarem,' ab illo longissime et absum et afui. versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis ; quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor adfuisset. 15.15.4 qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.15.1 Cic. Fam. 15.15.4 (English) >>Cic. Fam. 15.16.1

Powered by PhiloLogic